monumenta.ch > Ambrosius > sectio 121

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 24, 121
Enitendum quoque ut beneficiis atque officiis obligemus plurimos, et collatam reservemus gratiam; ne iure beneficii fiant immemores, qui se graviter laesos dolent. Saepe enim usu venit ut quos gratia foveris, vel aliquo superiore cumulaveris gradu, avertas, si indigne aliquem eis praeponendum iudices. Sed et sacerdotem beneficiis suis vel iudiciis favere convenit, ut aequitatem custodiat, et presbytero vel ministro deferre, ut parenti.